Die 18 Octobris
S. Lucæ, Evangelistæ
[English Text]

Saint Luke Painting the Virgin
Maerten van Heemskerck,
(1498-1574) Haarlem
Introit: Ps. cxxxviii: 17
M
ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus
est principátus eórum.
[Ps. ibid., 1-2.] Dómine,
probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et
resurrectiónem meam.
v. Glória Patri. Mihi
autem.
Oratio:
I
ntervéniat pro nobis, quǽsumus Dómine, sanctus tuus Lucas
Evangelísta: qui crucis mortificatiónem júgiter in suo córpore pro tui
nóminis honóre portávit. Per Dóminum.
2 Cor. viii: 16-24
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Gratias ago Deo, qui dedit eámdem
sollicltúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem
suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos.
Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes
ecclésias: non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes
peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini
glóriam, et destinátam voluntátem nostram: devitántes hoc, ne quis nos
vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis. Providémus enim bona
non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum íllís et
fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem
multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos, sive pro Tito, qui est sócius
meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória
Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro
vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
Graduale: Ps. xviii: 5 et 2
I
n omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba
eórum.
v. Cæli enárrant glóriam Dei: et
ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Allelúja, allelúja.
[Joann.
xv: 16] Ego vos elégi de mundo, ut estis, et fructum afferátis, et
fructus vester máneat.. Allelúja.
Luc. x:
1-9
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et
misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse
ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci.
Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego
mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram,
neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum
intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius
pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In
eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus
est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in
quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ
apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis:
Appropinquávit in vos regnum Dei.»
C
redo.
Offertorium: Ps. cxxxviii: 17
M
ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus
est principátus eórum.
Secreta:
D
onis cæléstibus da nobis, quǽsumus, Dómine, líbera tibi
ménte servíre: ut múnera quæ deférimus, interveniénte beáto Evangelísta
tuo Luca, et medélam nobis operéntur, et glóriam. Per Dóminum.
Præfátio de Apóstolis
Communio: Matth: xix: 28
V
os, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes
duódecim tribus Israël.
Postcommunio:
P
ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quod de sancto altári
tuo accépimus, précibus beati Evangelístæ tui Lucæ sanctíficet ánimas
nostras, per quod tui esse possímus. Per Dóminum.
In Missis votivis post Septuagesimam, omnia dicuntur ut supra,
sed post graduale, omissis Allelúja, et Verso sequenti, dicitur:
Tractus: Ps. xx: 3-4
D
esidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte
labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide
pretióso.
Tempore autem Paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum
1° loco, cum Orationibus, Epistola, et Evangelio ut supra.