Die 17 Octobris Introitus: Cant. ii: 3 Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo. [Ps. lxxxiii] Quam dilécta tabernácula tua, Dómine, virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Glória Patri. Sub umbra illíus. Oratio: D ómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabiliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut te in ómnibus, et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur: Qui vivis.Ephes. iii: 8-9 et 14-19 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. Graduale: Cant. viii: 7 A quæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. [Ps. lxxii: 26] Defécit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.Allelúja, allelúja. [Cant. vii: 10]. Ego dilécto meo, et ad me convérsio ejus. Allelúja. Matth. xi: 25-30 In illo tempore: Respóndens Jesus, dixit: «Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.» Offertory: Zach. ix: 17 Q uid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum, et vinum gérminans vírgines?Secret: A ccépta tibi sint, Dómine, plebis tuæ múnera: et concéde; ut ignis ille divínus nos inflámmet, quo, de Corde Fílii tui emísso, beáta Margaríta María veheménter æstuávit. Per eúmdem Dóminum.Communio: Cant. vi: 2 E go dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.Postcommunion: C orporis et sánguinis tui, Dómine Jesu, sumptis mystériis: concéde nobis quǽsumus, beáta Margaríta María Vírgine intercedénte; ut, supérbis sǽculi vanitátibus exútis, mansuetúdinem Cordis tui indúere mereámur: Qui vivis.In Missis votivis post Septuagesimam: Tractus ps lxxxiii: 3-4 C or meum, et caro mea exultavérunt in Deum vivum. v. Etenim passer invénit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. v. Altária tua, Dómine virtútum: Rex meus, et Deus meus.Tempore autem Paschali: A llelúja, allelúja. Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis. Allelúja. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. Allelúja.
|