Die 11 Octobris
Maternitátis Beátæ Maríæ Vírginis

Introitus: Isai. vii: 14
E
cce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus
Emmánuel.
[Ps. xcvii, 1] Cantáte Dómino
cánticum novum: quia mirabília fecit. Glória Patri. Ecce virgo concípiet.
Oratio:
D
eus, qui de beatæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo
nuntiante, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere
eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per
eúmdem Dóminum.
Eccli xxiv: 24, 23-31
Léctio Libri Sapiéntiæ.
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei,
fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris,
et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me
omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a
generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et
heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum.
Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me,
non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me,
vitam ætérnam habébunt.
Graduale Isai. xi: 1-2
E
grediétur virga de radíce Jesse et flos de radíce eius ascéndet.
v.
Et requiéscet super eum spíritus Dómini.
Allelúia, allelúia.
v.
Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis in tua se clausit víscera
factus homo. Allelúia.
Luc.
ii: 42-51
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Cum factus esset annórum duódecim ascendéntibus illis
Jerusólymam secundum consuetúdinem diei festi consummatísque diébus cum
redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem et non cognovérunt paréntes
ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et
requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes regréssi sunt
in Jerúsalem requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum
in templo sedéntem in médio doctórum audiéntem illos, et interrogántem
eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant super prudéntia et respónsis
ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater eius ad illum: «Fíli, quid
fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.» Et ait
ad illos: «Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ
Patris mei sunt oportet me esse?» Et ipsi non intellexérunt verbum quod
locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat
súbditus illis. Credo.
Offertorium: Matth. i: 18-21
Cum esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam
convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.
Secreta:
T
ua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis
intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat
prosperitátem et pacem. Per Dóminum.
Præfátio de B. María Vírg.
Et te in Festivitáte.
Communio: Ps. l: 21
B
eáta víscera Maríæ Vírginis quæ portavérunt ætérni Patris
Fílium.
Postcommunio:
H
æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte
beata Vírgine Dei Genetríce María, cæléstis remédii faciat esse consórtes.
Per Dóminum.