|
Die 9 Octobris Introitus Eccl. xlii: 25-16: In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. [Ps. xcv: 1] Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. v. Glória Patri. In sermónibus. Oratio: D eus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum, ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna. Per eúmdem Dóminum.Et fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM: D eus, qui hodiérna die beatum Dionýsium, Martyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tribue nobis, quǽsumus; eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum2 Cor. iv: 1-6 et 15-18 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Graduale: Ps. lxxii: 21; lxviii: 10 I nflammátum est cor meum et renes mei commutáti sunt: zelus domus tux comédit me. [Isai. il: 2] Pósuit os meum quasi gládium acútum: in umbra manus sue protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam.Allelúja, allelúja. [Ps. lxx: 7] Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis. Allelúja. Luc.
x: 1-9 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Offertorium: Col. i: 25 C hristi factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi, ut ímpleam verbum Dómini.Secreta: S úscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris hóstiæ: et præsta; ut, intercedénte beato Joánne Confessóre tuo, ubique géntium júgiter offerátur. Per DóminumEt fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM: O bláta tibi, Dómine, múnera pópuli tui, pro tuórum honóre Sanctórum, súscipe propítius, quǽsumus: et eórum nos intercessióne sanctífica. Per Dóminum.Communio Q uæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.Postcommunio: P retiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit: Qui vivis.Et fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM: S umptis, Dómine, sacraméntis, quǽsumus: ut, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Dionýsio, Rústico et Eleuthério, ad redemptiónis ætérnæ proficiámus augméntum. Per Dóminum.
|