Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 2 Octobris
SS. Angelórum Custodum
III Classis

Introitus: Ps. cii: 20

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónem ejus. [Ps. ibid., 1] Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Glória Patri. Benedícite Dóminum.

Oratio:

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Exodi xxiii: 20-23

Léctio libri Exodi.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam Angelum meum qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale Ps. xxxxxx

Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

Allelúja, allelúja. [Ps. cii: 21] Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.

In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps. cii: 20, 21-22

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. v. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominationis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.

Témpore autem Paschali ommititur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. cxxxvii: 1-2] In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. [Matth. xxviii: 2] Angelus Dómini descéndit de cælo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.

Matth. xviii: 1-10
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum. 
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi débilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei, qui in cælis est.»

Credo.

Offertorium: Ps. cii: 20

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónem ejus.

Secreta:

Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut perpétuis eórum præsídiis a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Dan. iii: lviii

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in sǽcula.

Postcommunio:

Sumpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus: ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!