Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 30 Novembris
S. Andréæ, Apóstoli

Introit: Ps. cxxxviii: 17

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio:

Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feria.

Rom. x: 10-18

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos.
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judæi, et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: «Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! » Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: «Dómine, quis crédidit audítui nostro?» Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Graduale: Ps. xliv: 17-18

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. v. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.

Matth. iv: 18-22
+
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthǽum.

In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres), et ait illis: «Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.» At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem ejus in navi cum Zebedǽo patre eórum, reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.

Credo.

Offertory: Ps. cxxxviii

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta:

Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumuus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet: ut, in cuius hónore solémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum.. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feria.

Præfátio de Apóstolis

Communio: Matt. iv: 19-20

«Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum:» at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum nostrum.

Postcommunio:

Sumpsimus, Dómine, dívina mystéria, beáti Andréæ festivitáte lætántes: quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quǽsumus, advéniam prodésse perfícias. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feria.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!