Die 22 Novembris Introitus: L oquébar de testimóniis tuis in conspéctu regnum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quae diléxi nimis. [Ps. cxviii: 1] Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri.Oratio: D eus, qui nos ánnua beátæ Cæcíliæ Vírginis et Mártyris tuæ solemnitáte lætíficas: da, ut quam venerámur officio, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.Eccli li: 13-17 Léctio Libri Sapiéntiæ. Graduale Ps. xliv: 11 et 12: A udi fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. v. [ibid. 5] Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.Allelúja, allelúja. v. Quinquæ prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus vénit, exite óbviam Christo Dómino.» Matth. xxv: 1-13 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Simile erit regnum cælórum decem virgínibus : quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinquæ autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum : prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus vénit, exite óbviam ei.” Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: “Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur.” Respondérunt prudéntes, dicéntes: “Ne forte, non suffícat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.” Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: “Dómine, Dómine, áperi nobis.” At ille respóndens, ait: “Amen dico vobis, néscio vos.” Vigiláte ítaquæ, quia nescítis diem, neque horam.» Offertorium: Ps. xliv: 15 et 16 A fferéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus afferéntur tibi in laetítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.Secreta: H æc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, quǽsumus: ut, intercedénte beáta Cæcília Vírgine et Mártyre tua, nos propitiatióne tua dignos semper effíciat. Per Dóminum.Communio: C onfundántur supérbi, quia injúste iniquitátem feccérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar.Postcommunio: S atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.
|