Die 14 Novembris Introitus: Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Jósaphat Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Ps. xxxii: 1]. Exultáte justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Glória Patri. Gaudeámus omnes in Dómino. Oratio: E xcita, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Jósaphat Martyr et Póntifex tuus ánimam suam pro óvibus pósuit: ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu moti ac roberáti, animam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.Heb. v: 1-6 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos: Graduale: Ps. lxxxviii: 21-23 I nvéni David, servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxilliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.Allelúja, allelúja. v. Hic est sacérdos quem coronávit Dóminus. Allelúja. Joann. x: 11-16 I n illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: «Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: Mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater et ego agnósco Patrem: et animam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.» Credo.Offertorium: Joann. xv: 19. M ajórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.Secreta: C lementíssime Deus múnera hæc tua benedictióne perfúndi, et nos in fide confírma: quam sanctus Jósaphat Martyr et Póntifex tuus, effúso sánguine, asséruit. Per Dóminum.Communio: Joann. l0: 14 E go sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.Postcommunio: S píritum, Dómine, fortitúdinis hæc nobis tríbuat mensa cæléstis: quæ sancti Jósaphat Mártyris tui atque Pontíficis vitam pro Ecclésiæ honóre júgiter áluit ad victóriam. Per Dóminum.
|