Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 26 Maji
S. Philippi Nerii, Confessoris

Introitus. Rom. v: 5.

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps.cii:1 Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Glória Patri. Cáritas

Oratio.

Deus, qui beátum Philippum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti: concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Eleutherii Papæ et Mart.:
Oratio.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Eleuthérium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum nostrum.

Sap. vii: 7-14.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Optávi, et datus est mihi sensus: et in vocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sedibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus.  Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.

Graduale.
Ps. xxxiii: 12 et 6.

Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. v. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestra? non confundántur. Allelúja, allelúja. v. Thren. i: 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Thren. i: 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja. v. Ps. xxxviii: 4. Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.

Luc. xii: 35-40.


Sequéntia sancti Evangélii
secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérna; ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstím apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.

Offertorium
Ps. cxviii: 32

Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. (T.P. Allelúja.)

Secreta.

Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placatus: et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Phílippi cor mirabíliter penetrávit.  Per Dóminum . . . in unitáte ejúsdem.

Pro S. Eleutherio Secreta.

Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Praefatio Communis

Communio. Ps. lxxxiii 3.

Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. (T.P. Allelúja.)

Postcommunio.

Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut beáti Philippi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum nostrum.

Pro S. Eleutherio, Postcommunio.

Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum nostrum.

  


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!