Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 20 Maji
S. Bernardini Senensis,
Confesóris

Missa Os justi de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco,
præter Oratiónem sequéntem:

Oratio (P):

Dómine Jesu, qui beáto Bernardíno Confessóri tuo exímium sancti nómine tu amórem tribuísti: ejus, quǽsumus; méritis et intercessióne, sprítum nobis tuæ dilectiónis benígus infúnde. Qui vivis.

Matth. ixx: 27-29
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum..

In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: «Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?» Jesus autem dixit illis: «Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.»

Secreta (C):

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (C):

Refécti cibo, potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!