Die 12 majii Introitus Ps. xxxii: 18, 19 et 20 Ecce óculi Dómini super timéntes eum, sperántes in misericórdia ejus, allelúja: ut erípiat a morte ánimas eórum: quóniam adjútor, et protéctor noster est,, allelúja, allelúja. [Ps. ibid:2] Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. v. Glória Patri. Ecce óculi. Oratio: S emper nos, Dómine, Mártyrum tuórum Nérei, Achíllei, Domítíllæ atque Pancrátii fóveat, quǽsumus, beáta solémnitas: et tuo dignos reddat obséquio. Per Dóminum.Sap. v: 1-5 Léctio libri Sapiéntiæ. A llelúja, allelúja. Hoc est vera fratérnitas: quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclyta tenens regna cæléstia. Allelúja. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.Joann. iv: 46-53 Sequéntia sancti Evangélli secúndum Joánnem. I n illo témpore:. Erat quidam régulus cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: «Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis.» Dicit ad eum régulus: «Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus.» Dicit ei Jesus: «Vade fílius tuus vivit.» Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius eius víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: «Quia heri hora séptima relíquit eum febris.» Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus, «Fílius tuus vivit,» et credidit ipse, et domus ejus tota.Offertorium: Ps. lxxxviii:6 C onfitebúntur cœli mirabília tua, Dómine, et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.Secreta: S anctórum Mártyrum tuórum, quǽsumus Dómine, Nérei, Achillei, Domitíllæ atque Pancrátii sit tibi grata conféssio: quæ et múnera nostra comméndet, et tuam nobis indulgéntiam semper implóret. Per Dóminum.Communio: Ps.xxxii: 1 G audéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.Postcommunio: Q uǽsumus, Dómine: ut beatórum Mártyrum tuórum Nérei, Achillei, Domitíllæ atque Pancrátii deprecatiónibus, sacraménta sancta quæ súmpsimus, ad tuæ nobis profíciant placatiónis augméntum. Per Dominum
|