|
Die 11 Maji Introitus: Ps. lxxii: 28 Mihi autem adhærére Deo bonum est ; ponere in Dómino Deo spem meam : ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion.. [Ps. ibid. 1] Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde. Glória Patri. Mihi autem. Oratio: E xáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Lucíæ, Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per DóminumEphes. iii: 8-19 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. Ps. xxvi:10; xliv:5 A llelúja, allelúja. Pater meus et mater mea dereliquérunt me; Dóminus autem assúmpsit me. Allelúja. v. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, prospere procede, et regna. Allelúja. Matth. xviii: 1-10 In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.» Offertorium: Ps. lxviii: 21. E go autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericórdia Dei, in ætérnum et in sǽculum sǽculi. Confitebor tibi in sǽculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quóniam bonum est in conspectu sanctórum tuorum. Allelúja.Secreta: A ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóm.Communio: Ps. xxiii: 4, 5 I nnocens manibus et mundo corde accipiet benedictiónem a Dómino, allelúja.Postcommunio: S atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.
|