|
Die 6 Maji Introitus Ps. lxiii: 3 Protexisti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. [Ps. ibid:2] Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. v. Glória Patri Protexísti... Oratio Deus, qui cónspicis quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum. Sap v: 1-5 Léctio libri Sapiéntiæ. Allelúja A llelúja, allelúja. [Ps. xci:13] Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. . Allelúja. [Osee. xiv:6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.Matth. xx: 20-23 I n illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans, et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: «Quid vis?» Ait illi: «Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo.» Respóndens autem Jesus, dixit: «Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum?» Dicunt ei: «Póssumus.» Ait illis: «Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam, vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.»Credo. Offertorium: Ps. lxxxviii:6 C onfitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.Secreta: M unéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.Communio: Ps.lxiii:11 L ætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.Postcommunio: R efécti, Dómine, pane cælésti: ad vitam, quǽsumus, nutriámur ætérnam. Per Dóminum.
|