Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 4 Majii
Sanctæ Monicæ, Viduæ

Introitus: Ps.cxviii: 75 et 120

Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. Allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 1] Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini. Glória Patri. Cognóvi.

Oratio:

Deus, mæréntium consolátor et in te sperántium salus, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti: da nobis utriúsque intervéntu, peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam invénire. Per Dóminum.

1 Tim. v: 3-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Carissime: Víduas honóra quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidélí detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit unius viri uxor, in opéribus bonis. testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.

Allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 5] Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.

Luc. vii: 11-16
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 

In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus, et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce defúnctus efferebátur, fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidíssit Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: «noli flere.» Et accéssit, et tetígit lóculum (hi autem qui portábant stetérunt). Et ait: «Adoléscens, tibi dico, surge.» Et resédit qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quis Deus visitávit plebem suam.

Offertorium: Ps. xxxxiv: 3.

Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. xxxxiv: 8

Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. Allelúja.

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!