Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 19 Martii
S. Joseph, Sponsi B. Maríæ Vírginis
I Classis

Introitus: Ps xci: 13-14

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. (T.P. Allelúja, allelúja) [Ps. ibid: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Gloria Patri. Justus.

Oratio:

Sanctíssimae Genitrícis tuae Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non obtínet, ejus nobis intercessióne donétur : Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.

Eccli. xlv: 1-6

Léctio libri Sapiéntiæ.
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide, et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum, et vocem ipsíus et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale Ps. xx: 4-5

Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. v. Vitam pétit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.

Tractus: Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale et Tractus, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. Ecclus. vl: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium : et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Matt. i: 18-21 
+
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

Cum esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: «Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.»

Credo.

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso, et in nómini meo exaltábitur cornu ejus (T.P. allelúja).

Secreta:

Débitum tibi, Dómine, nostrae réddimus servitútis, supplíciter exorántes : ut, suffrágiis beati Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ ut supra.

Præfátio de S. Joseph Et te in Festivitáte.

Communio: Matth. i: 20

«Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.» (T.P. allelúja).

Postcommunio:

Adesto nobis, quǽsumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ ut supra.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!