Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 7 Martii
S. Thomæ de Aquino,
Conf. et Eccl. Doct.

Introitus: Eccli. xv: 5

In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spiritu sapiéntiæ, et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. [Ps. xcii: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. In médio.

Oratio:

Deus, qui Eccléiam tuam beái Thomæ Confessóris tui mira eruditióne claríficas, et sancta operatióne fœcúndas: da nobis, quǽsumus; et quae dócuit, intelléctu conspícere, et quæ egit, imitatióne complére. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Sap vii: 7-14

Léctio libri Sapiéntiæ.
O
ptávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus, aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illius. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inextinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.

Graduale Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Tractus [Ps. cxi: 1-3]

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

 Matth. v: 13-19
+

 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponent eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jóta unum, aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et dócuerit sic hómines mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.»

Credo.

Offertorium: Ps. xci: 13.

Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur.

Secreta:

Sancti Thomæ Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Communio: Ps. l: 21

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Thomas Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dominum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!