Sacratíssimæ Lánceæ et Clavórum D.N.J.C. Introitus: Ps. xxi: 17-18 et 15 F odérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea: et sicut aqua effúsus sum. [Ps. ibid: 15] Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei. v. Glória Patri. Fodérunt manus meas.Oratio: D eus, qui in assuúmptæ carnis infirmitáte Clavis affígi, et Láncea vulnerári pro mundi salúte voluísti: concéde propítius; ut, qui eorúndem Clavórum, et Lánceæ solémnia venerámur in terris, de glorióso victóriæ tuæ triúmpho gratulémur in cælis: Qui vivis.Zach. xii: 10-11; xiii: 6-7 Léctio Zacharíæ Prophétæ. Graduale Ps lxviii: 21-22 I mpropérium exspectávit cor meum et misériam : et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non inveni. v. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.Tractus: Isai: liii: 4-5 V ere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit v. et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. v. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras; attrítus est propter scélera nostra. v. Disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus.Joann. xix: 28-35 I n illo témpore: Sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: «Sitio.» Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: «Consummátum est.» Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.Credo. Offertorium: I nsurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea.Secreta: S anctífet nos quǽsumus, Dómine, hoc sanctum et immaculátum sacrifícium vespertínum: quod unigénitus Fílius tuus in Cruce óbtulit pro salúte mundi: Qui tecum.Communio: Prov. iv: 9 V idébut in quem transfixérunt, cum moveréntur fundaménta terræ.Postcommunio: D ómine Jesu Christe, qui temetípsum in Cruce holocáustum immaculátum et spontáneum Deo Patri obtulísti: quǽsumus: ut ejúsdem sacrifícii oblátio veneránda indulgéntiam nobis obtíneat, et glóriam sempitérnam: Qui vivis et regnas cum eódem Deo Patre.
|