|
Die 30 Junii Introitus: Malach. ii: 6 Scio cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. [Ps. cxxxviii: 1, 2] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Scio cui crédidi. Oratio: D eus, qui multitúdinem géntium beátj Pauli Apóstoli prædicatióne docuisti: da nobis, quæsumus; ut, cujus natalítia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli: D eus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde: ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxíbus liberémur. (Qui vivis.)Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis: D eus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.ad Gálatas i: 11-20 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas. Graduale: ad Gálatas ii: 8-9 Q ui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. v. [1 Cor xv: 10] Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.Allelúja, allelúja. v. Sancte Pauli Apóstole prædicátor veritátis, et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja. Matth. x: 28-33 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. C redo.Offertorium: Ps. cxxxviii M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.Secreta: A póstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli (Secreta): E cclésiæ tuæ, qusesumus Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. (Per Dóminum.)Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Secreta): T ua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes qui Salvatórem mundi et cécinit adfutúrum, et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.Communio A men dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.Postcommunio P ercéptis, Dómine, sacrméntis, beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebrata sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli (Postcommunio): L ætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem. (Per Dóminum.)Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Postcommunio): S umat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætitiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.
|