Die 29 Junii Introitus: Act. xii: 11 Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Ps. cxxxviii: 1-2] Domine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. Glória Patri. Nunc scio vere. Orátio: Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: de Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum. Act. xii: 1-11 Léctio Actuum Apostolórum. Graduale Ps. xliv: 17-18 Constítues eos príncipes
super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v.
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Matth. xvi: 13-19 In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?» At illi dixérunt: «Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.» Dicit illis Jesus: «Vos autem quem me esse dicitis?» Respóndens Simon Petrus, dixit: «Tu es Christus, Fílius Dei vivi.» Respondens autem Jesus, dixit ei: «Beatus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.» Credo, per totam Octavam Offertorium: Ps. xliv: 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne. Secreta: Hostias, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostólica prosequátor orátio: per quam nos expiári tríbuas, et deféndi. Per Dóminum. Præfatio Apostolorum, quæ dicitur per totam Octavam in ombibus Missis quæ aliam Præfatiónem non exiggant, juxta Rubricas. Communio: Matth. xvi: 18 Tu est Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Postcommunio: Quos cælésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dominum.
|