Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 26 Junii
Ss. Joánnis et Pauli, MM.

Introitus: Ps. xxxiii: 20-21

Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. [Ps. ibid.] Benedícam Dóminum in ómni témpore: semper laus ejus in ore meo. Glória Patri. Multæ.

Oratio:

Quǽsumus omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos éadem fides et pássio vere fecit esse germános. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Joánnis Baptístæ

Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Eccl. xliv: 10-15:

Léctio libri Sapiéntiæ.
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum, et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduale: cxxxii: 1-2

Ecce quam bonum, et quam júcundum, habitáre fratres, in unum. v. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Allelúja, alIelúja. v. Hæc est vera fratérnitas quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclyta tenens regna cæléstia. Allelúja.

Luc. xii: 1-8
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértam est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis quem timeátis: timéte eum qui, postquam occíderet, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico enim vobis: Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.»

Offertorium: Ps v: 12-13

Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.

Secreta:

Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Joánnis Baptístæ

Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem hónore débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit adfutúrum, et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.

Communio: Sap. iii: 4,5, et 6

Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Praefatio Communis

Postcommunio:

Súmpsimus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Joánnis et Pauli solémnia celebrántes, sacraménta cæléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. Per Dominum.

Et fit Commemoratio Joánnis Baptístæ

Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítium: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!