|
Die 16 Junii Introitus: Luc iv: 18 et 19 Spíiritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangilizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde, predicáre annum Dómini accéptum, et diem retributiónis. [Ps. ix: 33]. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum. Glória Patri. Spíritus Dómini. Oratio: D eus, qui ad plúrimus pro salúte animárum perferéndos labóres, beátum Joánnem Francíscum Confessórem tuum mirábili caritáte, et invícta patiéntia decorásti: concéde propítius; ut, ejus exémplis instrúcti, et intercessiónibus adjúti ætérnæ vitæ prǽmia consequámur. Per Dóminum.ad Thes. ii: 2-9 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhorátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: its lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cupide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei. Graduale Ps. xci: 13 et 14 J ustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. [v. Ibid., 3] Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.A llelúja, allelúja. [Ps. lxvii: 12] Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja.Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, diciturTractus: Ps. cxi B eátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.Tempore Paschali: A llelúja, allelúja. [Ps. lxvii: 12] Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérunm ante Dóminum. Allelúja.Matth. ix: 35-38 I n illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.»Offertorium: Job xxix: 13 et 15-16. B enedíctio peritúri super me veniébat, et cor viduæ consolátus sum: óculus fui cæco, et pes claudo: pater eram páuperum.Secreta: C aritátis víctima, quam immolántes offérimus, sit nobis Dómine, te miseránte, propitiábilis: et beáti Joánnis Francísci précibus et méritis, ad obtinéndum patiéntiæ et caritátis augméntum, éfficax et salutáris. Per eúmdem Dóminum.Communio: Isai: lii: 7 Q uam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem: annuntiántis bonum, prædicántis salútem.Postcommunio: C rescat in nobis, Dómine, pietátis tuæ efféctus salutáris: ut, cælésti pábulo refécti et Sanctórum exémplis accénsi, ad ætérnæ salútis portum, te misericórditer protegénte, et beato Joánne Francísco intercedénte, felíciter perveníre valeámus. Per Dominum.
|