Die 15 Junii Introitus: Ps. xxxiii: 20-21 Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa conterétur. [Ps. ibid., 2] Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. v. Glória Patri. Multæ tribulatiónes. Oratio: Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctis Martýribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedéntibus, supérbe non sápere, sed tibi plácita humilitáte profícere: ut, prava despíciens, quæcúmque recta sunt, líbera exérceat caritáte. Per Dóminum Ecclesiasticus iii: 1-8 Lectio libri Sapiéntiæ. Graduale Ps. cil: 5 et 1 Exsultábunt sancti in
glória: Lætabúntur in cubílibus suis. V.
Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum. Luc. x: 16-20 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.» Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: «Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo.» Et ait illis: «Vidébam Sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes et supra omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in cælis.» Offertorium: Ps. lxvi: 36. Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus. Secreta: Sicut glóriam divínæ poténtiæ múnera pro Sanctis obláta testántur: sic nobis efféctum, Dómine, tuæ salvatiónis impéndant. Per Dóminum. Communio: Sap. iii: 1-2 et 3 Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace. Postcommunio: Repléti, Dómine, benedictióne solémni: quǽsumus; ut per intercessiónem sanctórum Mártyrum, Viti, Modésti et Crescéntiæ, medicína sacraménti et corpóribus nostris prosit, et méntibus. Per Dóminum. Tempore Paschali Missa Sancti tui de Communi Martyrum 2° loco, cum Orationibus et Evangelio ut in Missa præcedenti. |