Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

die 14 Junii
S. Basilii Magni, E.C.D.
III Classis

Introitus: Eccli. xv: 5

In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spiritu sapiéntiæ, et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. [Ps. xcii: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. In médio.

Oratio:

Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Basilíi Confesóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercédentibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis.  Per Dóminum.

2 Tim. iv: 1-8

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
C
aríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: praédica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed a sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus: et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. [Ps. lxxxviii: 21] Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.  Allelúja.

Luc. xiv: 26-35
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore:  Dixit Jesus turbis: «Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres adhuc autem et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest esse meus discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessarii sunt, si habet ad perficiéndum ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: “Quia hic homo cœpit ædificáre et non potuit consummáre”? Aut qui rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum viginti míllibus venit ad se? Alióquin adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non reúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Bonum est sal. Si autem sal quoque evanúerit, in quo condiétur? Neque in terram, neque in sterquílinium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat.»

Credo.

Offertorium: Ps. lxxxviii: 35.

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta:

Sancti Basilíi Confesóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc xii: 42.

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut beáti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dominum.

 
 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!