Die 11 Junii
S. Barnabæ, Apostoli
Extra Tempus Paschale:
Introitus. Ps.cxxxviii: 17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus
est principátus eórum. Ps. ibid. 1-2 Dómine,
probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectionem
meam. Glória Patri. Mihi autem.
Oratio.
D eus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et
intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia
póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
Act. xi: 21-26; xiii: 1-3
Léctio Actuum Apostolórum
In diébus illis: Multus numerus credentium Antiochíæ convérsus est
ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis,
super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset
et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito
cordis permanére in Dómino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et
fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas
Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et
annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita
ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in
ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas,
et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat
Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis
Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: «Segregáte mihi
Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos.» Tunc jejunántes et
orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos.
Graduale Ps. xviii: 5 et 2.
I n omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba
eórum. v. Cœli enárrant glóriam Dei: et
ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Allelúja, allelúja. Joann. xv: 16 Ego
vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester maneat.
Allelúja.
Matth. x: 16-22

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Ecce, ego mitto vos
sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudentes sicut serpentes, et
simplices sicut columbae. Cavete autem ab homínibus. Tradent enim vos in
conciliis, et in synagógis suis flagelíábunt vos: et ad prǽsides et ad
reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent
vos, nolíte cogitare, quómodo aut quid loquámini: dabitur enim vobis in illa
hora, quid loquámini. Non enim vos estis,qui loquímini, sed Spíritus Patris
vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater
fílium: et insúrgent fílii in parentes, et morte eos affícient: et éritis
ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic
salvus erit.
C redo.
Offertorium. Ps. xliv: 17-18
C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis
tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta.
M únera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto
Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Communio: Matth. xix: 28
V os, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes
duódecim tribus Israël.
Postcommunio.
S úpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis
sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis
móribus dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.
Tempore Paschali Missa Protexísti, de
Communi Martyrum 1° loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio, ut in Missa
præcedenti.
|