Die 4 Junii
S. Francisci Caraccíolo, Confessoris
Introitus: Ps. xxi: 15; 68, 10
F actum est cor meum tamquam cera liquéscens in
médio ventris mei: quóniam zelus domus tuæ comédit me. (T.P.
Allelúja) Ps. lxxi: 1. Quam bonus Israël Deus:
his, qui recto sunt corde! Glória Patri. Factum est.
Oratio.
D eus, qui beátum Francíscum, novi órdinis
institutórem, orándi stúdio et pœniténtiæ amóre decorásti: da fámulis
tuis in ejus imitatióne ita profícere; ut, semper orántes et corpus in
servitútem redigéntes, ad cœléstem glóriam perveníre mereántur. Per
Dóminum.
Sap. iv: 7-14.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Justus, si morte præoccupátus fúerit,
in refrigério erit. Senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque
annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis, et ætas
senectútis vita immaculáta. Placens Deo factus est diléctus, et vivens inter
peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus,
aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. Fascinátio enim nugacitátis
obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntia transvértit sensum sine
malítia. Consummátus in brevi explévit témpora multa, plácita enim erat Deo
ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.
Graduale Ps. xli: 2
Q uemádmodum desíderat cervus ad fontes
aquárum: ita desíderat ánima mea ad te, Deus. Ps. ibid:
3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
Allelúja, allelúja. Ps.
lxxii: 26 Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea
Deus in ætérnum. Allelúja.
Tempore Paschali omittitur Graduale,et ejus
loco dicitur:
A llelúja, allelúja. Ps.
lxiv: 5 Beátus, quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis
tuis. Allelúja. Ps. cxi: 9 Dispérsit, dedit
paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Luc.12.35-40

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis:
«Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et
vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a
núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi
illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis,
quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit
illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit,
et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si
sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non
síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte parati: quia, qua hora non putátis,
Fílius hóminis véniet.»
Offertorium Ps.xci: 13
J ustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani
multiplicábitur. (T.P. Allelúja.)
Secreta.
D a nobis, clementíssime Jesu: ut præclára
beáti Francísci mérita recoléntes, eódem nos, ac ille, caritátis igne
succénsi, digne in circúitu sacræ hujus mensæ tuæ esse valeámus: Qui vivis.
Praefatio Communis
Communio Ps. xxx: 20
Q uam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine,
quam abscondísti timéntibus te! (T.P. Allelúja.)
Postcommunio.
S acrosáncta sacrifícii, quǽsumus, Dómine,
quod hódie in sollemnitáte beáti Francísci tuæ obtúlimus majestáti, grata
semper in méntibus nostris memória persevéret et fructus. Per Dóminum
nostrum.
|