Die 2 Junii
Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Episcopi, Martyrum
Extra Tempus Paschale:
Introitus. Ps. xxxiii: 18.
C lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus
tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. Glória Patri.
Clamavérunt justi.
Oratio.
D eus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri
atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus
méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum nostrum.
Rom. viii: 18-23
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Exístimo, quod non sunt condignæ passiónes hujus témporis
ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúra
revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est
non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra
liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei.
Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non
solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra
nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis
nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale Ps. xxiii: 18-19
C lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus
tribulatiónibus eórum liberávit eos. v.
Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit.
Allelúja, allelúja v. Joann.
xv 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et
fructus vester máneat. Allelúja.
Luc. xxi: 9-19

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Cum audiéritis prǽlia
et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim
finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus
regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames,
terrorésque de cœlo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient
vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias,
trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: contínget autem vobis
in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári,
quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non
póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem
a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex
vobis: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite
vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.»
Offertorium Ps. xxxi: 11.
L ætámini in Dómino, et exsultáte justi: et gloriámini omnes recti
corde.
Secreta:
H æc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Martyrum tuórum
natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat,
et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet. Per Dóminum.
Praefatio Communis
Communio Sap.iii: 1, 2 et 3
J ustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum
malítiæ; visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Postcommunio:
S acro múnere satiáti, súpplices te, Dómine,
deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis
tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.
Tempore Paschali Missa Sancti
tui, de
Communi Martyrum 2° loco,
cum Orationibus et Epistola ut in Missa præcedenti,
et post Epistolam dicitur:
A llelúja, allelúja. v.
Joann. xv: 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis;
et fructus vester máneat. Allelúja. v.
Ps. cxv: 5, 15 Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus.
Allelúja
|