Die 31 Julii
S. Ignátii Confessóris
Introitus: Philipp.ii: 10-11.
I n nómine Jesu omne genu fléctitur, cœléstium, terréstrium et
infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in
glória est Dei Patris. Ps. v: 12-13 Gloriabúntur
in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu benedíces justo. Glória
Patri. In nómine.
Oratio:
D eus, qui ad majórem tui nóminis glóriam propagándam, novo per
beátum Ignátium subsídio militántem Ecclésiam roborásti: concéde; ut,
ejus auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur
in cœlis. Per Dóminum.
2 Tim. ii: 8-10; iii: 10-12.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
C aríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a
mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad
víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia
sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in
Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam,
institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam,
persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et
Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus.
Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónrm patiéntur.
Graduale: Ps. xci: 13 et 14
J ustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Ibid.: 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam
Jac.1: 12
Allelúja, allelúja. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus
fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Luc. x: 1-9

Sequéntia sancti Evangélii Secúndum Lucam
I n illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et
misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse
ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci.
Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce,
ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram
neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum
intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis,
requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem
autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim
operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque
civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis:
et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos
regnum Dei.
Offertorium: Ps. lxxxviii: 25
V éritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo
exaltábitur cornu ejus.
Secreta:
A dsint, Dómine Deus, oblatiónibus nostris sancti Ignátii benígna
suffrágia: ut sacrosáncta mystéria, in quibus omnis sanctitátis fontem
constituísti, nos quoque in veritáte sanctíficet. Per Dóminum nostrum.
Praefatio Communis
Communio: Luc. xii: 49
I gnem veni míttere in terram: et quid volo, nisi ut accendátur?
Postcommunio:
L audis hóstia, Dómine, quam pro sancto Ignátio grátias agentes
obtúlimus: ad perpétuam nos majestátis tuæ laudatiónem, ejus intercessióne,
pérducat. Per Dóminum.
|