Die 23 Julii
S. Apollinaris, Ep.et Mart.
Introitus Dan.iii: 84 et 87.
S acerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde,
laudáte Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia ópera
Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Glória Patri.
Sacerdótes Dei.
Oratio.
D eus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti
Apollináris Sacerdótis tui martýrio consecrásti: tríbue nobis, quǽsumus,
fámulis tuis; ut, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus ejus
indulgéntiam consequámur. Per Dóminum nostrum.
Et fit Commemoratio S.Liborii Ep.et Conf. Oratio:
D a, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Libórii Confessóris
tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et
salútem. Per Dóminum nostrum.
¶ Si hodie fuerit Sabbatum, in Missis non
conventualibus fit Commemoratio Vigiliae anticipatæ S. Jacobi, ut sequenti die
notatur, et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas. Deinde fit
Commemoratio S.Liborii cum Oratione Exáudi (et
respectiva Secreta ac Postcommunione), ex Missa Sacerdotes
tui, de
Communi Confessoris Pontificis 2° loco.
1 Petri v: 1-11.
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsecro, consénior et
testis Christi passiónum: qui et ejus, quae in futúro revelánda est, glóriæ
communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte,
sed spontánee secúndum Deum:neque turpis lucri grátia, sed voluntárie: neque
ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et cum apparúerit
princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Simíliter
adolescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem
insinuáte: quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore
visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi
cura est de vobis. Sobrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester
diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite
fortes in fide: scientes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ
fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam
suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit
solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale Ps. lxxxviii: 21-23
I nvéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea
auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v.
Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja,allelúja. Ps. cix: 4 Jurávit
Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum,secúndum
órdinem Melchísedech. Allelúja.
Luc. xxii: 24-30

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
I n illo témpore: Facta est conténtio inter discípulos, quis eórum
viderétur esse major. Dixit autem eis Jesus: «Reges géntium dominántur
eórum; et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non
sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcéssor est, sicut
ministrátor. Nam quis major est, qui recúmbit, an qui mínistrat? nonne qui
recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui mínistrat. Vos autem
estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis: et ego dispóno vobis,
sicut dispósuii mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam
meam in regno meo: et sedeátis super thronos, judicántes duódecim tribus
Israël.»
Offertorium Ps. lxxxviii: 25
V éritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo
exaltábitur cornu ejus.
Secreta.
R éspice, Dómine, propítius super hæc múnera: quæ pro beáti
Sacerdótis et Martyris tui Apollináris commemoratióne deférimus, et pro
nostris offensiónibus immolámus. Per Dóminum.
Pro S.Liborio Secreta.
S ancti tui, quǽsumus, Dómine, nos úbique lætíficent: ut, dum
eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Praefatio Communis
Communio Matth. xxv: 20 et 21
D ómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque
superlucrátus sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis,
supra multa te constítuam, intra in gáudium Dómini tui.
Postcommunio.
T ua sancta suméntes, quǽsumus, Dómine, ut beáti Apollináris
nos fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri, quos
tálibus auxíliis concésseris adjuvári. Per Dóminum.
Pro S.Liborio Postcommunio.
P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus
grátias exhibéntes, intercedénte beáto Libório Confessóre tuo atque
Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.
¶ Si hodie fuerit Sabbatum, ubi adest obligatio Chori,
lecta post Tertiam extra Chorum Missa de Festo sine Commemoratione Vigiliæ, in
Choro post Nonam dicitur Missa de ipsa Vigilia sine Commemoratione Festi,
additis in Missa Vigiliæ 2° Oratione de sancta Maria Concéde, et 3° contra
persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa; ac de Vigilia item legi possunt Missæ
privatæ, cum 2 tamen Oratione de S. Apollinare, et 3° de S. Liborio Exáudi
(et respectiva Secreta ac Postcommunione), ex Missa Sacerdotes
tui, de
Communi Confessoris Pontificis 2° loco.
|