Die 22 Julii
S. Maríæ Magdalénæ, Pæniténtis

Introitus Ps. cxviii: 95-96.
M e exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua,
Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum
nimis. Ps.ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui
ámbulant in lege Dómini. Glória Patri. Me exspectavérunt.
Oratio.
B eátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis
adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab
ínferis resuscitásti: Qui vivis.
Cant. iii: 2-5;8,6-7.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et pláteas quæram, quem
díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles,
qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea,vidístis? Páululum
cum pertransíssem eos, invéni, quem díligit ánima mea: ténui eum, nec
dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ et in cubículum
genetrícis meæ. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque
campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit.
Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia
fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus
lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere
caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam
domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
Graduale Ps. xliv: 8
D ilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. Proptérea unxit te
Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja. Ibid.,
3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in
ætérnum. Allelúja.
Luc. vii: 36-50.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret
cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ
erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi,
áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit
rigáre pedes ejus, et capillis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes
ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum,
ait intra se, dicens: «Hic si esset Propheta, sciret útique, quæ et qualis
est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est.» Et respóndens Jesus, dixit
ad illum: «Simon, hábeo tibi áliquid dícere.» At ille ait: «Magíster, dic.»
«Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários Quingéntos,
et alius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit
utrísque. Quis ergo eum plus díligit?» Respóndens Simon, dixit: «Æstimo,
quia is, cui plus donávit.» At ille dixit ei: «Recte judicásti.» Et
convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: «Vides hanc mulíerem? Intrávi in
domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit
pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex
quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti:
hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei
peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus
díligit.» Dixit autem ad illam: «Remittúntur tibi peccáta.» Et cœpérunt,
qui simul accumbébant, dícere intra se: «Quis est hic, qui étiam peccáta
dimíttít?» Dixit autem ad mulíerem: «Fides tua te salvam fecit: vade in
pace.»
Credo.
Offertorium Ps. xliv: 10
F íliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in
vestítu deauráto, circúmdata varietáte.
Secreta.
M únera nostra, quǽsumus, Dómine, beátæ Maríæ Magdalénæ
gloriósa mérita tibi reddant accépta: cujus oblatiónis obséquium
unigénitus Fílius tuus cleménter suscépit impénsum: Qui tecum vivit et
regnat.
Praefatio Communis
Communio Ps. cxviii: 121,122 et 128.
F eci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi:
ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis odio hábui.
Postcommunio
S umpto, quǽsumus, Dómine, único ac salutári remédio, Córpore
et Sánguine tuo pretióso: ab ómnibus malis, sanctæ Maríæ Magdalénæ
patrocíniis, eruámur: Qui vivis et regnas.
|