|
Die 21 Julii Introitus: Ps. cxviii: 46-57 L oquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. [Ps. ibid., 1] Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri. Loquébar.Oratio: E xáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátæ Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum1 Cor. vii: 25-34 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale Ps. xxxxiv: 8: D ilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.A llelúja, allelúja. v.[ibid., 5]. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.. Allelúja.Matth. xiii: 44-52 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. I n illo témpore:Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»Offertorium: Ps xliv: 3. D iffúsa est gratia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sæculum sæculi.Secreta: A ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
S ímile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.Postcommunio: S atiáti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.
|