|
Die 20 Julii Introitus: Thren. ii: 11 E ffúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. [Ps. cxii: 1] Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini. v. Glória Patri.Oratio: D eus, misericordiárum pater, per mérita et intercessiónem beáti Hierónymi, quem órphanis adjutórem et patrem esse voluísti: concéde; ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart. I ndulgéntiam nobis quǽsumus, Dómine, beáta Margaríta Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dominum.Isai. lviii: 7-11: Léctio Isaíæ Prophétæ. Graduale Prov. v: 16: D erivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas divide. v. Jucúndus homo, qui miserétur, et cómmodat: dispónet sermónes suos in judício, quia in ætérnum non commovébitur.Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 5, et 6] Dispérsit, dedit paupéribus, justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja. Matth. xix: 13-21 Sequéntia sancti evangélii secundum Matthǽum I n illo tempore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: «Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cælórum.» Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce unus accédens, ait illi: «Magíster bone, quid boni fáciam, ut habeam vitam ætérnam?» Qui dixit ei: «Quid Me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandáta.» Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: «Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Honóra patrem tuum, et matrem tuam, et diliges próximum tuum sicut teípsum.» Dicit illi adoléscens: «Omnia hæc custodivi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest?» Ait illi Jesus: «Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.»Offertorium: Q uando orábas cum lácrymis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos: ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.Secreta: C lementíssime Deus, qui, véteri hómine consúmpto, novum secúndum te in beato Hierónymo creáre dignátus es: da, per mérita ipsíus; ut nos pariter renováti, hanc placatiónis hóstiam in odórem tibi suavíssimum offerámus. Per Dominum.Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart. H óstias tibi, Dómine, beáta Margarítæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.Communio: R elígio munda, et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: Visitáre pupíllos, et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.Postcommunio: A ngelórum pane refécti te, Dómine, supplíciter deprecámur: ut, qui ánnuam beáti Hierónymi Confessóris tui memóriam celebráre gaudémus; ejúsdem étiam et exémplum imitémur, et amplíssimum in regno tuo prǽmium obtinére valeámus.Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart. D ivíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Margarita Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.
|