Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 19 Julii
S. Vincentii a Paulo, Confessóris

Introitus: Ps xci: 13-14

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. [Ps. ibid: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Gloria Patri. Justus.

Oratio:

Deus, qui ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti: praesta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. Per Dóminum.

1 Cor iv: 9-14

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 1] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Luc. x: 1-9
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Ps. xx: 2-3.

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta:

Præsta nobis, quǽsumus, ómnipotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matt xxiv: 46-47

Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!