Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 7 Julii
Ss. Cyrilli et Methodii
Episcopórum et Confessórum

Introitus: Ps cxxxi: 9-10

Sacerdótes tui, Dómine, induant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Ps. ibid.) Meménto, Dómine, David servum tuum: et omnis mansuetúdinis ejus. v. Glória Patri. Sacerdótes tui.

Oratio:

Omnípotens sempitérne Deus, qui Slavóniæ gentes per beátos Confessóres tuos atque Pontífices Cyríllum et Methódium ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: præsta; ut, quorum festivitáte gloriámur, eórum consórtio copulémur. Per Dóminum.

Hebr.. vii: 23-27

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, innocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus: qui non habet necessitátem quotidie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus Dóminus noster.

Graduale: Ps cxxxi: 16-17

Sacerdótes ejus índuam salutáre: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. v. Illuc prodúcum cornu David: parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur:
Tractus Ps. cxi: 1-3

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja v. [Eccli. vl: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

Luc. x: 1-9.
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
I
n illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Ps. lxvii: 36

Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus.

Secreta:

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, et tuórum réspice oblatiónes fidélium: ut tibi gratia sint in tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tum propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matth x: 27

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Postcommunio

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nobis múnera dignáris præbére cæléstia, intercedéntibus sanctis tuis Cyríllo et Methódio, despícere terréna concédas. Per Dóminum

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!