Die 6 Julii
S. Maríæ Goretti, V.M.
III Classis

Introitus: Ps. cxviii: 95-96
M e expéctant peccatóres ut perdant me: ad
præscrípta tua atténdo: omnis perfectiónis vidi esse términum: latíssime
patet mandátum tuum [Ps. ibid., 1] Beáti quorum
immaculáta est via ámbulant in lege Dómini. v.
Glória Patri. Me expéctant.
Oratio:
D eus, qui fámulæ tuæ Maríæ in ténera
ætáte victórium martýrii contulísti: da nobis, quǽsumus, ejus patrocínio
in mandátis tuis constántiam: qui dedísti certánti vírgini corónam. Per
Dóminum.
1 ad Cor. i: 26-29; ii:14
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Vidéte enim vocatiónem
vestram, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non
multi nóbiles, sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat
sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et
ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea
quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus.
Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei stultítia enim
est illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinátur.
Graduale Ps. lxx: 4,6
D eus meus, éripe me de manu iníqui, de pugno
impróbi et opressóris. V. A ventre
matris meæ eras protéctor meus.
A llelúja, allelúja. v.
In te sperávi semper. Tamquam prodígium appárui multis: tu enim fuísti
adjútor meus fortis. Allelúja.
Joann. xii: 23-25
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis:
«Venit hora, clarificétur Fílius hóminis. Amen, amen dico vobis, nisi
granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si
autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet
eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.»
Offertorium: Ps. lxxiii: 18.
N e tradíderis vúlturi vitam túrturis tui,
vitam páuperum tuórum noli oblívici in perpétuum.
Secreta:
P lacatiónis tibi hóstiam, Dómine,
offérimus, quæ beáta María fámula tua, prima jam ætáte, dídicit corpus
suum hóstiam sanctam tibíque placéntem exhibére. Per Dóminum.
Communio: Is. xxxiii: 6
T imor Dómini ipse est thesáurus ejus.
Postcommunio:
C ælésti pane reféctis, da, quǽsumus, Dómine,
eum in tuénda córporis et ánimæ castitáte fortitúdinem: quam fámulæ
Maríæ mirabíliter contulísti. Per Dominum.
|