Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 26 Januarii
S. Polycárpi, Episcopi et Mártyris

Introitus: Dan. iii: 84 et 87

Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et humiles corde, laudate Deum [Ibid., 57] Benedícite, omnia opera Dómini, Dómino: laudate et superexaltate eum in sǽcula. v. Glória Patri. Sacerdótes Dei

Oratio:

Deus, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas, concéde propítious; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

1 Joann. iii: 10-16

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
C
aríssimi: Omnis qui non est justus non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátus altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus iusta. Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte in vitam. quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam aetérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Graduale Ps. viii: 6-7

Glória et honóre coronásti eum. v. Et constituísti eum super ópera mánum tuárum, Dómine.
Allelúja, allelúja. v. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Post Septuagesima omissis Allelúja et versu sequenti,
dicitur Tractus Ps. cxi: 1

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Matt. x: 26-32
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nihil est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolite ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 21-22.

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta:

Munera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto Polycárpo Martyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercédente Beáto Polycárpo Mártyre tuæ atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!