|
Die 19 Januárii Introitus: Ps. lxvii: 4 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. [Ps. ibid: 2] Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimici ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus. v. Glória Patri. Justi epuléntur Oratio: E xáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.Et fit Commemoratio S. Canuti Regis, Mart: D eus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam, beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítious; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per eúmdem Dóminum.Hebr. x: 32-38 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos. Graduale: Sap. iii: 1,2, et 3 J ustórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ. v. Visi sunt óculis insipiéntium mori: ill autem sunt in pace.Allelúja, allelúja. v. Mirábilis Deus noster in sanctis suis. Allelúja.
Tractus: Ps. cxxv: 5-6 Q ui séminannt in lácrimis, in gáudio metent. v. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. v. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.Matth. xxiv: 3-13 I n illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secreto, dicéntes: «Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum advéntus tuii, et consummatiónis sǽculi?» Et respóndens Jesus, dixit eis: «Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: “Ego sum Christus”: et multos sedúcent Auditúri enim estis prǽlia, et opiniónes præliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia, inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.»Offertorium: Ps. cxxiii: 7 A nima noster sicut passer erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.Secreta: P reces, Dómine tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi grata sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.Pro Sancte Canuto, Secreta: A ccépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.Communio Luc. xii: 14: D ico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.Postcommunio: S anctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quae temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.Pro Sancte Canuto, Postcommunio: R efécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Canúto Mártyre tuo, sentiámus efféctutum. Per Dóminum. |