Die 16 Januarii
S.Marcelli I, Papæ
et Martyris
Introitus: Joann. xxi: 15-17
S i díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce
oves meas. (T.P. Allelúja, allelúja.). Exaltábo te, Dómine, quóniam
suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Si
díligis me.
Oratio:
P reces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter
exáudi: ut beáti Marcélli Mártyris tui atque Pontíficis méritis adjuvémur,
cujus passióne lætámur. Per Dóminum nostrum.
1 Petri v: 1-4 et 10-11
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
Caríssimi: senióres qui in vobis sunt, óbsecro
consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in fúturo revelánda
est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes
non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed
voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo.
Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis inmarcescíbilem glóriæ
corónam. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam
in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque.
Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculorum. Amen.
Graduale Ps. cvi: 32, 31
E xáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra
seniórum laudent eum. v. Confiteántur
Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
Allelúja, allelúja. [Matth. xvi: 18] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo
Ecclésiam meam. Allelúja.
Matth.
xvi: 13-19
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ
Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: «Quem dicunt hómines
esse Fílium hóminis?» At illi dixérunt: «Álii Joánnem Baptístam, álii
autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.» Dicit illis Jesus:
«Vos autem quem me esse dicitis?» Respóndens Simon Petrus, dixit: «Tu es
Christus, Fílius Dei vivi.» Respondens autem Jesus, dixit ei: «Beatus es,
Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in
cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo
Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo
claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et
in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.»
Offertorium: Jerem: i: 9-10.
E cce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te
super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes.
Secreta:
O blátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam
tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et
grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.
Præfatio Apostolorum.
Communio: Matth. xvi: 18
T u es Petrus, et super hanc petram ædificábo
Ecclésiam meam.
Postcommunio:
R efectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine,
tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta
libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.
|