Die 15 Januarii
S.Pauli
Primi Eremitæ, Confessoris
Introitus: Ps.xci: 13-14.
Justus ut palma
florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in
átriis domus Dei nostri. Ps. ibid: 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo,
Altíssime. Glória Patri.
Oratio.
D eus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua
sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus,
étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio S.Mauri Abbatis:
Oratio.
I ntercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Mauri
Abbátís comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio
assequámur. Per Dóminum.
Philipp.3,7-12.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum
propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse
propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia
detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et
invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ
ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum
illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus:
configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex
mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo
modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale Ps.xci: 13 et 14.
J ustus ut palma florébit:sicut cedrus Líbani
multiplicábitur in domo Dómini. Ibid.,3.
Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. Osee
xiv: 6 Justus
germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.Allelúja.
Matth. xi: 25-30
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I n illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor
tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus ei
prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit
plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium
nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius
reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego
refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum
et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum
suáve est et onus meum leve.
Offertorium Ps. xx: 2-3
I n virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super
salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Secreta.
L audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum
commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus
et futúris. Per Dóminum.
Pro S.Mauro Secreta.
S acris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas
sanctus Maurus Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per
Dóminum nostrum.
Praefatio Communis
Communio.Ps.lxiii:11.
L ætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et
laudabúntur omnes recti corde.
Postcommunio.
R efécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te
súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus
muniámur et précibus. Per Dóminum.
Pro S.Mauro Postcommunio.
P rótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne
sacraménti beátus Maurus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis
ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per
Dóminum nostrum.
Eadem die 15 Januarii
Pro S.Mauro, Abbate
Missa
Os justi, de
Communi Abbatum
|