Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 6 Januarii
In Epiphania Dómini
I Classis cum Octava privilegata II Ordinis

 

English Text

Introitus: Mal. iii: 1; 1 Par. xxiix: 12

Ecce advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus, et potéstas, et impérium. [Ps. lxxi: 1] Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio regis. V. Glória Patri. Ecce advénit.

Oratio:

Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítious; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúmdem Dominum.

Infra Octavam: 2. de S. Maria.
3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa

Isai. llx: 1-6

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce tenébræ opérient terram, et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminius, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitui óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis, et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium venerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.

Graduale: Ibid: 6 et 1

Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. V. Surge, et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est.
A
llelúja, allelúja. [Matth. ii: 2] Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminium. Allelúja.

Matth. ii: 1-12
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum.

Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosólyman, dicéntes: «Ubi est qui natus est rex Judæórum? Vídmus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum.» Audiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nascerétur. At illi dixerunt ei: «In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per Prophétam: “Et tu Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princíbus Juda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël.”» Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appárauit eis: et mittens ilos in Béthlehem dixit: «Ite, et interrogáte dillgénter de puero et cum invenéritis, reuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum.» Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce stella, quam víderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens, staret supra, ubi erat puer. Vidéntes autem stellam, gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, (hic genuflectitur) et procidéntes adoravérunt eum. Et apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham. Et responso accépto in somis, ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.

Credo.

Offertorium: Ps. lxxi: 10-11.

Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ; omnes gentes sérvient ei.

Secreta:

Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítious intuére: quibus non jam aurum, thus, et myrrha profértur; sed quod eisdem munéribus declarátur, immolátor, et súmitur, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster. Qui tecum.

Infra Octavam: 2. de S. Maria.
3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa

Præfátio et Communicántes
quæ dicuntur per totam Octavam, juxta Rubricas

Communio: Matth. 2: 2

Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminium.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut quæ solémni celebrámus offício, purificátæ mentis intelligéntia consequámur. Per Dóminum.

Infra Octavam: 2. de S. Maria.
3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!