|
Die 24 Februarii Introit: Ps. cxxxviii: 17 M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...Oratio: D eus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuorum collégio sociásti : tríbue, quǽsumus; ut ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.Et, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ Act. i: 15-26 Léctio Actuum Apostolórum. Graduale: Ps. cxxxviii: 17-18 M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. v. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.Tractus: Ps. xx: 3-4 D esidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.Matth. xi: 25-30 + I n illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: «Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.»Credo. Offertory: Ps. xliv C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.Secreta: H óstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias, et deféndi.. Per DóminumEt, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ Communio: Matt. xix: 28 V os, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël,, dicit Dóminus.Postcommunio: P ræsta, quǽsumus omnípotens Deus : ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthia Apóstolo tuo, véniam consequámur, et pacem.. Per Dóminum.Et, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ
|