|
Die 1 Februarii
Introit: Galatians vi: 14 M ihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. (Ps. cxli: 2) Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum. Glória Patri. Mihi autem.Collect: I nfirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.Rom. viii: 35-39 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. Graduale: Eccli. 44: 16 E cce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. v. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.A llelúja, allelúja. [Gal. ii:19-20] Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. AllelújaPost Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps xx: 2-4D esidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.In Missis votivis tempore Paschali omittitur Graduale A llelúja, allelúja. [Gal. ii:19-20] Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja v. [Ps. xx: 4] Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.Joann. xii: 24-26 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fuérit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánímam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vltam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.»Offertorium: Ps. viii: 6-7 G lória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuarum, Dómine.Secreta H óstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium, Per Dóminum,Communio: F ruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.Postcommunio: R efecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster : ut, cujus exsequimur cultum, intercedente beato Ignatio Martyre tuo at que Pontifice, sentiamus effectum. Per Dominum. |