Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dóminica VI Post Epiphaniam
II Classis

Introitus: Ps. xcvi: 7-8

Adoráte Deum omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. [Ps. ibid., 1]. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Glória Patri. Adoráte Deum.

Oratio:

Presta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut semper rationabília meditántes, qui tibi sunt plácita, et dictis exsequámur, et factis. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.

I ad Thessalonicénses i: 2-10

    Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses:
Fratres: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fidei vestræ et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram: quia evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Acháia. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quomodo convérsi estis ad Deum a simulácris servíre Deo vivo, et vero, et expectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit ex mórtuis) Jesum qui erípuit nos ab ira ventúra.

Graduale Ps. ci: 16-17

Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. [Ps. xcvi: 1] Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

Matthew xiii: 31-35

      Sequéntia sancti Evangélii secúundum Matthæum.
In illo tempore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Simile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis eius. Aliam parábolam locútus est eis: Simile est regnum cælórum ferménto quod accéptum múlier abscóndit in farínae satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: "Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.

Credo.

Offertorium: Ps. cxvii: 16 et 17.

Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, se vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secreta:

Hæc nos oblátio, Deus, mundet, quǽsumus, et rénovet, gubérnet, et prótegat. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.

Preface of the Trinity.

Communio: Luc. iv: 22

Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postommunio: 

Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus: ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus appetámus. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.

   



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!