Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 24 Decembris
In Vigilia Nativitátis Dómini
I Classis
Statio ad S. Mariam majorem

Introitus: Ex. xvi: 6, 7

Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. [Ps. xxiii: 1] Dómini est terra, et plenitúdo ejus; orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo. Glória Patri. Hódie sciétis.

Oratio:

Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.

Et non dicitur Orationes pro diversitate Temporum assignate.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. Rom. i: 1-6
P
aulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem, qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi Dómini nostri.

Graduale Ps. xvi: 6,7

Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. [Ps. lxxix: 2-3] Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis velut ovem Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin et Manásse.

Non dicitur Allelúja cum seq Versu,
nisi hæc Vigilia vererit in Dominica

Allelúja, allelúja. [Esdr. 4. 16, 53.] Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. Matt. i: 18-21
Cum esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: «Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.»

Si vererit in Dominica dicitur Credo.

Offertorium: Ps. xxiii: 7.

Tóllite portas, príncipes, vestras et elevámini portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ.

Secreta:

Da nobis quǽsumus omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus; sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes. Qui tecum.

Et non dicitur Orationes pro diversitate Temporum assignate.

Præfátio communis;
sed si vererit in Dominica, dicitur de Ssma Trinitáte.

Communio: Isai. xl: 5

Revelábitur glória Dómini; et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

Postcommunio:

Da nobis quǽsumus, Dómine unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre: cujus cœlésti mystério páscimur, et potámur. Per eúmdem Dóminum.

Et non dicitur Orationes pro diversitate Temporum assignate.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!