Die 24 Augusti Introit: Ps. cxxxviii: 17 M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...Oratio: O mnípotens sempitérne Deus, qui hujus diéi venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.1 Cor. xii: 27-31 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale: Ps. xliv: 17-18 C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.Allelúja, allelúja. v. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja. Luc. vi: 12-19 In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis (quos et Apóstolos nominávit): Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andréam fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomǽum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphǽi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat et sanábat omnes. Credo. Offertory: Ps. cxxxviii Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Secreta: B eáti Apóstoli tui Bartholomǽi solémnia recenséntes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. Per DóminumCommunio: Matt. xix: 28 V os, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël,, dicit Dóminus.Postcommunio: S umptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, viti præséntis auxílium páriter et futúræ. Per Dóminum. |