Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 10 Augusti
S. Laurentii, Martyris

Introitus: Ps. xcv: 6

Conféssio et pulchritúdo ín conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus. [Ps. ibid: 1] Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. v. Glória Patri. Conféssio.

Oratio:

Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrórum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Dóminum.

2 Cor ix: 6-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinavít in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínístrat semen seminanti: et panem ad manducándum praestábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítia vestrae.

Graduale Ps. lxx: 4,6

Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte. v. Igne me examinásti et non est invénta in me iníquitas.

Allelúja, allelúja. v. Levita Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cæcos illuminávit. Allelúja.

Joann. xii: 23-25

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quís mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego et minister meus erit. Si quís mihí ministráverit, honorificábit eum Pater meus.»

Offertorium: Ps. xcv: 6

Conféssio et pulchritúdo ín conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

Secreta:

Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.

Communio: Jn. xii: 26

Qui mihi minístrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.

Postcommunio:

Sacro múnere satiáti, súpplices te Dómine deprecámur: ut quod débitæ servitútis celebrámus offício, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!