|
Die 8 Augusti Introitus: Ps. xxxiii: 10-11 T iméte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil est deest timéntibus eum: dívites eguérunt, et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non difícient omni bono. [Ps. ibid. 2] Benedícam Dóminum in omni témpore ; semper laus ejus in ore meo. v. Glória Patri. Timéte.Oratio: D eus, qui nos annua sanctórum Mártyrum tuórum Cyríaci, Largi et Smarágdi solemnitáte lætíficas: concéde propitius: ut, quorum natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóm.I Thess. ii: 13-16 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thesselonicénses. Graduale Ps. xxxiii: 10et 11 T iméte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil est deest timéntibus eum. v. Inquiréntes autem Dóminum non difícient omni bono.Allelúja, allelúja. [Sap. iii:7] Fulgébunt justi, et tamquam sintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja. + I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.»Offertorium: Ps. xxxi: 11. L ætámini. in Dómino, et exsultáte justi: et gloriámini omnes recti corde.Secreta: A ccépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, per cujus solemnitáte derfértur. Per Dóminum.Communio: Marc. xiv: 17-18 «S igna autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt.»Postcommunio: R efécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyríaco, Largo, et Smarágdo, sentiámus efféctum. Per Dóminum. |