|
Die 2 Augusti Introitus: Luc iv: 18 Spíritus Dómini super me propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. [Ps. lxxvii: 1] Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. v. Glória Patri. Spíritus Dómini. Oratio: D eus, qui per beátum Alphónsum Maríam, Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: quǽsumus; ut ejus salutáribus mónitis edócti, et exémplis roboráti, ad te pervenire felíciter valeámus. Per Dóminum.Et fit Commemoratio S. Stephano I, Papæ et Mart. G regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Stéphanum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.2 Tim. ii: 1-7 Léctio Epístolæ beáti Pauli aApóstoli ad Timótheum. Graduale Ps. cxviii: 52-53 M emor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. v. [Ps. 39: 11] Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam, et salutáre tuum dixi.A llelúja, allelúja. [Eccli. il: 3-4] Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.+ Luc. x: 1-9 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. Offertorium: Prov. iii: 9, et 27. H onóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.Secreta: C ælésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitatis exúre: qui beato Alphónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seipsum exhibére: Qui vivis.Pro S. Stephano, Secreta: O blátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.Communio: Matth. xvi: 18 S acérdos magnus, qui in vita sua, suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne.Postcommunio: Deus, qui beátum Alphonsum Maríam Confessorem tuum atque Pontíficem, fidélem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis, precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant et percipiéndo sine fine colláudent. Per Dóminum. Pro S. Stephano, Postcommunio: R efectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum. |