|
Die 1 Augusti Introitus: Act. xii: 11 N unc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Ps. cxxxviii: 1-2] Domine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. Glória Patri. Nunc scio vere.Oratio: D eus qui beátum Petrum Apóstolum a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. Per Dóminum.Et fit Commemoratio S. Pauli Apóstoli ante omes alia Commemoratiónes: D eus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum, MM: F ratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.Act. xii: 1-11 Léctio Actuum Apostolórum. Graduale Ps. xliv: 17-18 C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.A llelúja, allelúja. Solve, jubénte Deo, terrárum. Petre, caténas: qui facis ut páteant cæléstia regna beátis. Allelúja. Matth.
xvi: 13-19 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. C redo.Offertorium: Ps. xliv: 17-18 C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.Secreta: O blátum tibi, Dómine, sacrifícium intercedénte beáto Petro Apóstolo tuo, vivíficet nos semper, et múniat. Per DóminumPro S. Pauli, Secreta : A póstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.Pro Ss. Machabæis, Secreta M ystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et, præsídium nobis crescat, et gáudium. Per DóminumCommunio: Matth. xvi: 18 T u est Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.Postcommunio: C órporis sacri, et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per Dóminum.Pro S. Pauli, Postcommunio P ercéptis, Dómine, sacrméntis, beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebrata sunt glória, nobis profíciant ad medélam. (Per Dóminum.)Pro Ss. Machabæis, Postcommunio P raesta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. Per Dóminum |