Die 28 Aprilis
S. Pauli a Cruce, Confessoris
Introitus: Gal. ii: 19-20.
C hristo confíxus sum Cruci: vivo autem, jam non ego; vivit vero in me
Christus: in fide vivo Filii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro
me, allelúja, allelúja. Ps. xl: 2 Beátus, qui
intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
Glória Patri. Christo.
Oratio:
D ómine Jesu Christe, qui ad mystérium crucis prædicándum, sanctum
Paulum singulári caritáte donásti, et per eum novam in Ecclésia famíliam
floréscere voluísti: ipsíus nobis intercessióne concéde; ut passiónem tuam
júgiter recoléntes in terris, ejúsdem fructum cónsequi mereámur in cœlis.
Qui vivis.
Et fit Commemoratione S. Vitalis, Martyris
P ræsta quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Vitalis,
Mártyris tui, natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre
roborémur. Per Dóminum.
1 Cor. I: 17-25
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios:
Fratres: Non misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in
sapiéntia verbi, ut non evacuétur Crux Christi. Verbum enim Crucis
pereúntibus quidem stultítia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis,
Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam
prudéntium reprobábo. Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi?
Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non
cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam
prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Judǽi signa petunt
et Græci sapiéntiam quærunt: nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis
quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, ipsis autem vocátis Judǽis
atque Græcis Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam: quia, quod stultum est
Dei, sapiéntius est homínibus: et, quod infírmum est Dei, fórtius est
homínibus.
In Tempus Paschale:
A llelúja, allelúja. v.
(2 Cor. v: 15) Pro ómnibus
mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro
ipsis mórtuus est, et resurréxit. Allelúja. Rom. viii:
17 Si fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi:
si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Allelúja.
In Missis votivis extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja
ad Introitum, Offertorium et Communionem,
et post Epistolam dicitur :
Graduale: Gal. vi: 14
M ihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi:
per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. 1
Cor.ii: 2 Non judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum,
et hunc crucifíxum.
Allelúja, allelúja. 1 Petri ii: 21
Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini
vestígia ejus. Allelúja.
Luc. x: 1-9
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam
I n illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et
misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse
ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci.
Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego
mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram,
neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum
intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui; et si ibi fúerit fílius pacis,
requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem
autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim
operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque
civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis:
et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: «Appropinquávit in
vos regnum Dei.»»
Offertorium: Ephes. v: 2
A mbuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit
semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis,
allelúja.
Secreta:
Cæléstem nobis, Dómine, præbeant mystéria hæc passiónis et mortis tuæ
fervórem: quo sanctus Paulus, ea offeréndo, corpus suum hóstiam vivéntem,
sanctam, tibique placéntem exhibuit: Qui vivis.
Pro S. Vitale
M unéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéntis:
et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
Praefatio Communis
Communio: 1 Petr. iv: 13
C ommunicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne
glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. Allélúja
Postcommunio
S úmpsimus, Dómine, divinum sacraméntum, imménsæ caritátis tuæ
memoriále perpétuum: tríbue, quǽsumus; ut sancti Pauli méritis, et
imitatióne, aquam de fóntibus tuis hauriámus in vitam ætérnam saliéntem,
et tuam sacratissimam passiónem córdibus nostris impréssam móribus et vita
teneámus: Qui vivis
Pro S. Vitale
D a, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum
commemoratióne sanctórum, temporáli gratulámur officio; ita perpétuo
lætémur aspéctu. Per Dóminum
Eadem die 28 Aprilis
Pro S.Vitale Martyre
Missa Protexísti, de Communi
Mártyrum Tempore Paschali 1° loco, cum Orationibus ut supra.
Pro votiva extra Tempus Paschale Missa In
virtúte, de
Communi unius Martyris 3° loco.
|