Die 25 Aprilis
S. Marci, Evangelistæ
Litaniæ majores
Statio ad S. Petrum
Ad Processionem dicitur Missa de Rogationibus, ut habetur suo
loco in Proprio de Tempore, et, si contingat transferri Festum S. Marci, non
tamen transfertur Processio, nisi quando prœdictum Festum occurrat in die
Paschae: tunc enim in Feriam III sequentem transferatur.
Introitus. Ps. lxiii: 3.
P rotexísti me, Deus, a convéntu malignántium,
allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja. allelúja. Ps.
ibid. 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timore inimíci
éripe ánimam meam. Glória Patri. Protexísti
Oratio.
D eus, qui beátum Marcum Evangelístam tuum
evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti: tríbue, quǽsumus; ejus
nos semper et eruditióne profícere et oratióne deféndi. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio Rogationum, præterquam in Missa
conventuali vel cantata, si altera dicatur Missa de Rogationibus: de quibus
tamen, etiam in Missis privatis, non legitur Evangelium in fine:
Oratio.
P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut,
qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia,
tua semper protectióne muniámur. Per Dóm.
Ezech. i: 10-14.
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Similitúdo vultus quátuor
animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor:
fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper
ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ
pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum: et
unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus,
illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo
animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus
lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis,
et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in
similitúdinem fúlguris coruscántis.
A llelúja, allelúja. Ps.
lxxxviii: 6 Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim
veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. xx:
4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso.
Allelúja.
Luc. x: 1-9

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I n illo témpore: Designávit Dóminus et alios
septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et
locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa,
operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in
messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portare
sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis.
In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: «Pax huic dómui»: et si
ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos
revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos
sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in
domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos,
manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et
dícite illis: «Appropinquávit in vos regnum Dei.»»
Credo.
Offertorium. Ps. lxxxviii88.6.
C onfitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et
veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta:
B eáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte
tibi múnera deferéntes, quǽsumus, Dómine: ut, sicut illum prædicátio
evangélica fecit gloriósum: ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi
reddat accéptos. Per Dóminum.
Pro Rogationibus Secreta.
H æc múnera, quǽsumus, Dómine, et
víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona
concílient. Per Dóminum.
Præfatio de
Apostolis.
Communio. Ps. lxiii: 11
L ætábitur justus in Dómino, et sperábit in
eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
T ríbuant nobis, quǽsumus, Dómine,
contínuum tua sancta præsídium: quo, beáti Marci evangelístæ tui précibus,
nos ab ómnibus semper tueántur advérsis. Per Dóminum .
Pro Rogationibus Postcommunio:
V ota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favore
proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne
nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóm.
|